- NAMNETES
- NAMNETESmemorati in Histor. Miscellae MS. l. 6. Ptolemaeo Ναμνῆται Namnetae; Straboni Ναμνῖται, Namnitae; Iul. Caesari Comm. bell. Gall. l. 3. c. 9. Nannetes, ut et Plinio l. 4. c. 18. vulgo Nantois, populi sunt Galliae Celticae, in ora maritima, quorum urbs a Ptolemaeo appellatur Κονδιουίκνον, Condivicum, Gallicô nomine, composito ex Condate, quod confluentes designat, et Vicnum vel Iuicnum. Est enim posita ad confluentes Ardrae interfluentis et Ligeris alluentis: contra ostium Separis Namnetici cognominati, hodieque Namnetae, nomine Gentis, appellatur, incolis Nantes. In Tab. Theodos. Portus Namnetum nuncupatur, quod ex provinciis locisque maritimis eo merces adversô Ligere Important maiora quaeque navigia, aestu Oceani sublata: et in veterib. Notitiis Provinc. Civitatumque Galliae plerisque, in provinc. Lugdunensi tertia quintoô locô ponitur. Caput est agri cognominis, vulgo le Nantois, qui totus fere cis Ligerim est: Interim Scobritum seu S. Vitalis, Monasterium Deae vel S. Filiberti de Grandi lacu in pago Herbatilico et Machicollium, locuspagi Ratensis trans Ligerim, in eius sunt dioecesi. A pago Comitatuque hoc Namnetico solo nomine videtur differre Media sive Comitatus Mediae, quem cum urbe Regiredditum esse, tradit Robertus de Monte in Chronico ad A. C. 1158. Sed iam ante, regnante Carolô Calvô, Redonae ac Namnetae, cum Ratensi pago Britanniae accessere: quas urbes Nomen opus Britannorum Regulus armis occupavit et Carolus Herispoio eius filio successorique condonavit. Nihilominus tamen pagus Namneticus, postea a Britannia distingui non desiit. Hinc in literis Alani Britannorum Comitis et Ermengardis eius uxoris, Britannicus et Nanneticus Consulatus: inque Fulconis Comitis Andegavensis opere de Consulib. Andegav. Hoellus Comes Nannetensis, a Britannorum Comitibus, circa A. C. 1080. aperte distinguuntur, hodieque suus est Namnetis totique eius pago Rector, a Britanniae Rectore distinctus. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque Namnitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.